[1] [2] [3] [4] [5] [6]
1:1 Paulus apostolus Christi Iesu secundum imperium Dei salvatoris nostri et Christi Iesu spei nostrae 1:2 Timotheo dilecto filio in fide gratia misericordia pax a Deo Patre et Christo Iesu Domino nostro 1:3 sicut rogavi te ut remaneres Ephesi cum irem in Macedoniam ut denuntiares quibusdam ne aliter docerent 1:4 neque intenderent fabulis et genealogiis interminatis quae quaestiones praestant magis quam aedificationem Dei quae est in fide 1:5 finis autem praecepti est caritas de corde puro et conscientia bona et fide non ficta 1:6 a quibus quidam aberrantes conversi sunt in vaniloquium 1:7 volentes esse legis doctores non intellegentes neque quae loquuntur neque de quibus adfirmant 1:8 scimus autem quia bona est lex si quis ea legitime utatur 1:9 sciens hoc quia iusto lex non est posita sed iniustis et non subditis impiis et peccatoribus sceleratis et contaminatis patricidis et matricidis homicidis 1:10 fornicariis masculorum concubitoribus plagiariis mendacibus periuris et si quid aliud sanae doctrinae adversatur 1:11 quae est secundum evangelium gloriae beati Dei quod creditum est mihi 1:12 gratias ago ei qui me confortavit Christo Iesu Domino nostro quia fidelem me existimavit ponens in ministerio 1:13 qui prius fui blasphemus et persecutor et contumeliosus sed misericordiam consecutus sum quia ignorans feci in incredulitate 1:14 superabundavit autem gratia Domini nostri cum fide et dilectione quae est in Christo Iesu 1:15 fidelis sermo et omni acceptione dignus quia Christus Iesus venit in mundum peccatores salvos facere quorum primus ego sum 1:16 sed ideo misericordiam consecutus sum ut in me primo ostenderet Christus Iesus omnem patientiam ad deformationem eorum qui credituri sunt illi in vitam aeternam 1:17 regi autem saeculorum inmortali invisibili soli Deo honor et gloria in saecula saeculorum amen 1:18 hoc praeceptum commendo tibi fili Timothee secundum praecedentes in te prophetias ut milites in illis bonam militiam 1:19 habens fidem et bonam conscientiam quam quidam repellentes circa fidem naufragaverunt 1:20 ex quibus est Hymeneus et Alexander quos tradidi Satanae ut discant non blasphemare